Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 208
Unproofread scanNot analysed yet
Dic sanguis, vena utique secanda est; verum non eodem die sed aliis diebus repetendo, quantum satis est sanguinis detrahatur: eodem vero die modum sanguinis miitendi vires declarabunt: medio tempore corpus, quo aliam euacuationem sustinere valeat, liberalius nutriatur: si sunt graciles &sanguinis inopes, paulum sanguinis mittendum, quatenus videlicet V. Snem vires sentiant, sed nullam noxam earum tenor accipiat: quocirca, si plus, quam decet, sanguinis effuderis, natura cibi penuria de propria sede dilabitur, hoc est, labefactatur. Neque aliud remedii genus ad pessimos animi morbos vincendos opportunius magisque necessarium existimat CAELIVS AVRELIANVS lib. I. cap. 5. ubi praeter phlebotomiam maxime omnium simul scarificationem cum hirudinum adpositione commendat his verbis: cum status passionis apparuerit, detonso capite atque raso cucurbitam infligimus, adiuncta scarificatione. GALENVS quoque V. Snem in ea melancholiae specie praescribit, quae sedem in venis habet &universum corporis habitum occupat, cum e contrario Arabes in ea curanda particulares languinis per venas iugulares, frontis, temporum, evacuationes prae reliquis laudant, vel cucurbitulas cum scarificatione humeris applicant, vel etiam haemorrhoides hirudinibus reserant. Hanc methodum sequuti superioris seculi excellentissimi medici FERNELIVS,, RIVERIVS, MERCVRIALIS, HORNIVS, SYLVATICVS, Joaan. FORTIS, BALLONIVS, idem remedium tum ad avertendos tum ad sanandos hos morbos efficacissimum omnibusque aliis longe anteponendum esse uno ore confirmant. Et profecto, si meam hoc loco interponere licet experientiam, inter praestantissima hisce morbis accommodata auxilia iure meritoque habendam esse sanguinis missionem censeo, hac tamen observata cautela, vt, si sanguinis crassi &grumosi adsit redundantia, primo vena in pede, dein, interjectis aliquot diebus in brachio, tum in capite, vel in collo vena iugularis provide secetur, aut stylo stramineo naribus intruso sanguinis ritetur profluvium.