# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 209

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, §. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/209

Tandem etiam venam in fronte hoc modo pertundere expedit, ut collo prius deligato faciei venae inflentur & dein lancetta non adeo acuta, ne pericranium laedatur, sed obtusa incisio fiat. VI. At vero sunt adhuc alia, quae tam in affectu melancholico, quam maniaco ob singularem, quam praestant opem, a veteribus summe commendantur remedia, quae inter praecipue eminent balnea; quo nomine non modo universalia, ubi corpus totum, vel ad praecordia tantum in aquam tepidam immittitur, verum etiam particularia, ut semicupia & pediluvia debent intelligi. Videamus igitur, quid veteres de hoc remedii genere in scriptis suis prodiderint. Primo vero omnium Alex. TRALLIANVS lib. I. p. 117. eximias ipsi laudes in melancholia tribuit: Dulcium, inquit, balncorum usus, si quid aliud, melancholicis opitulatur. Sed aegri in balneo morentur diutius ac in calidam descendere cogantur, omnino etiam si aestas fuerit in eo diutius desideant. Pari ratione ARETAEVS lib. 7. p. m. 134. melancholicos in aquis sponte calidis saepe commorari iubet: Rarae enim, ait, & molles carnes ad aegritudinis remissionem maxime faciunt. Nam siccae & tensae melancholia laborantibus carnes sunt. Ex methodicis quoque est Prosp. ALPINVS, qui melancholicos tepidis balneis tum in universum corpus, tum praecipue supra capitis suturam stillantibus perfecte sanatos memorat. Vid. lib de Med. Aegypt. p. 115. Haud dissimili ratione ad maniam sedandam vereres balnea praescripserunt, uti factum fuisse videmus a Caelio AVRELIANO, qui usum aquarum naturalium, ut sunt nitrosae, maniacis summopere suadet, idque eo magis, si odoris non tetri fuerint, quo capitis membranae quatiantur. Quod itidem exemplo suo comprobat GALENVS, qui lib. suo de locis affect. cap. 9 solo usu balnei ex aqua tepida parati plurimos se melancholicos & maniacos perfanasse gloriatur. §. VII. (Hosfm. Syst. T. IV. P. 4.) Quod vero etiamnum balnea ob egregiam virtutem suam maximam mereantur commendationem, facile quisque agnoscere poterit, si ipsorum operandi modum accuratius paulo confiderare velit, qui in eo consistit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
