# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 21

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAVTELAE PRACTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/21

CAVTELAE PRACTICAE. Agna est vtilitas, quae ex venae sectione in affectibus paralyti. Cautela Mcis, ex sanguinis mole subortis redundat: praesertim in prin- circa sancipio. veteres ARCHIGENES apud AETIVM, CELSVS, guinis COELIVS AVRELIANVS, ARETAEVS statim mittendum missionem. esse sanguinem experientia fida confirmant: nocet vero in paralysi inveterata serosis, vbi vires, ciborumque languent adpetentia. Qua de caussa BALLONIVS Lib. VI. pog. 255. monet, ne in paralyn, ubi humor frigidus in motu est, vena secetur, ejusque damnum exemplo confirmat. TRALLIANVS in paralysi curanda nunquam mittendum esse sanguinem statuit, nisi manifesta sanguinis abundantia appareat. In pede vena non tundenda est, si illi frigidi, spasmoque constricti fuerint. Viris, qui ex haemorrhoidum impedito successa, vel suppresso fluore in nervorum resolutionem inciderunt, post praemissam venaesectionem hirudines cum fructu ano admoventur: quin in A. N. C. vol. III. append. pag. 164. exstat casus, de hemiplexia, adpositis pone aures hirudinibus, admotisque suris pedum vesicatoriis, brevi curata. II. Quibus a paralyticis affectibus caput valde imbecillum, & sen-circa ther. acisus etiam interni praesertim memoria laesi sunt; abstinere debent mas & ab improvido interno tam thermarum, quam acidularum vsu. dulas. Namque hae aquae per minima capitis vascula, nimium relaxata difficillime progrediuntur; & amplam maiori ferosorum humorum stagnationi praebent occasionem. Neque etiam acidulas cum vino mixtas loco potus ordinarii tum salutares esse deprehendi, quia vapore spirituoso nimis caput repletur. Verum si aetas iuvenilis fuerit, & malum a passione hypochondriaca orrum traxerit: praeservando recidivas, operae pretium faciunt thermae Carolinae, illae nempe temperatiores quae a molendino nomen habent; vel etiam acidulae, sed tepefactae: sub quarum potu, qui parcior esse debet a frigore, moerore, multisque mentis laboribus cavendum, nimio non indulgendum somno, corpus sedulo movendum, medicinisque nervinis & balsamicis utendum est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
