Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 210
Unproofread scanNot analysed yet
Insaniae, quae atrabilarios per intervalla invadit, accessio vix ob aliam contingit rationem, quam quod per vehementiorem partium fibroso nervearum in extremis &infimis partibus constrictionem sanguis ad superiora cum impetu feratur; unde etiam suo iam tempore HIPPOCRATES Sect. I. aph. 56. in atrabilariis morbis periculosos humorum a loco ad locum decubitus esse prodidit, qui vel paralysin, vel convulsiones, vel insaniam portenderent. Jam vero, quum aquae moderate calidae duras ac strictas partes praesertim in inferioribus locis emolliendo ac relaxando impetum sanguinis ad caput non modo imminuunt atque avertunt, verum etiam vasa ampliora reddendo humorum decubitum a capite inferiora versus deducunt, ut dein, libero aequabilique humorum circuitu tum per universum corpus, tum quoque ad extimas ejus partes revocato corpus perspirabile fiat; dubitare haud licet, quin in tali casu a balneorum usu multum sperandum fit VIII. auxilii. Quod ad rectam &optimam balnea praeparandi methodum attinet, ex dictis facile poterit intelligi, aquas leviores ac subtiliores, quibus pluviales &fluviatiles annumeramus, ad praefixum scopum rite obtinendum, aquis fontanis &durioribus longe esse meliores. Et in eo quoque ratio videtur posita, quare thermae minerales, quae praeter tenuioris indolis aquam sal subtile alcalinum minerale in sinu fovent, quales sunt Emsenses &Teunacenses, tam interno, quam externo usu ad hos capitia morbos tollendos ceteris omnibus longe efficaciores deprehendantur. Quodsi vero leviores ejusmodi aquae pro balneis haberi nequeunt, fontanae ac duriores decoctione cum tritico &ejus furfuribus, hordeo, malva, semine lini, &radice altheae &c. sacculo inclusis sunt corrigendae. Nonnulli etiam eodem fine lac admiscent, vel de cineribus clavellatis, quantum sufficit, adiiciunt. IX. Balnea ita praeparata ne nimis calida sed tepida tantum Virtus aumodo adhibeantur, serio monemus.