# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 211

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, §. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/211

Horum vero ad hos morgetur aquae bos vincendos energia ut eo certior meliorque reddatur & sanfrigidae apguinis in venis cerebri stagnantis derivatio longe auspicatior plicatione succedat, opus esse putamus, ut aegri in balneo desidentis caput ad caput. aqua frigida perfundatur, vel pannus frigida madidus capiti imponatur. Quam encheiresin nec ignotam fuisse CELSO ex cap. 18. lib. 6. advertere licet, ubi super caput aquae frigidae infusionem, demisso corpore in balneum & oleum, suadet. lib. I. cap. 4. ita perhibet: nil aeque prodest ad caput infirmum roborandum, atque aqua frigida, qua diutius caput quam ceterae partes perfundendum, vel etiam largo canali quotidie aliquamdiu subiiciendum est. Idem quoque sentire ARETAEVM ex lib. eius de morb. chron. p. 82. constat, ubi, si aegri maxime insaniunt, caput humore frigido irrigare iubet. Neque effectus huius plane singularis ratio altius erit repetenda; quandoquidem ea frigoris esti vis atque potentia, ut ad cerebri membranas & vasa a stagnante sanguine nimis dilatata & debilitata penetrando ea constrictione roboret, ut inde humorum ibi subsistentium melior discussio liberiusque iter promoveri possit. Dimissis balneis ad alia praesidiorum genera progredi- Selectissima mur, inter quae non infimum sibi locum vendicant ipsa purpurgantia gantia, quae a veteribus non minus quam recentioribus ad abi quaenam gendos mentis morbos magni semper habita fuerunt. Quorum sint? tamen operatio quum non eadem sed valde diversa sit, dum alia mitiora alia fortiora existunt; indicandum omnino erit, quaenam ex horum nimis ampla classe nostris indicationibus tum ad maniam tum melancholiam curandam satisfaciant. In eo vero periti medici quam maxime consentiunt, quod leniora & mitiora alvum ducentia, in quorum selectu sunt manna, cassis, rhabarbarum, agaricus, folia sennae, polypodium, cremor tartari, tartarus vitriolatus, salia aquarum mineralium neutra sub variis formis usurpata in affectu maniaco & melancholico praesertim qui ab affectione hypochondriaca & stagnatione sanguinis in intestinis & venae portae ramis ortum traxit, sint omnibus aliis, etiam acrioribus propter securum, placidum minusque tumultuarium operandi modum longe multumque praeferenda, idque eo magis, si in decocto vel infuso sumta non simul & semel sed iteratis vicibus & per epicrasin operantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
