Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 213
Unproofread scanNot analysed yet
litteris tradita fuit a PHILONIDE Siculo Ennensi peculiaris corporis ante usum ellebori praeparatio &victus ratio, quae tamen ad nostram usque memoriam non pervenit. Plura, quae idem confirmant exempla reperire licet apud ipsum HIPPOCRATEM, qui in lib. de diaeta post fomenta demum &diaetam purgationem per veratrum instituit &lib. de veratro corpora ante ipsius usum uberiori alimento &quiete humectanda, item lib. 6. popul. balneo &cibo praeparanda suadet: quo fine etiam tam ante quam post usum fortiorum purgantium sufficientem lactis asinini potum praebuit. XIII. Quum vero notissimum sit, non modo drastica purgantia, Qua ratiosed &ipsa venena arsenicalia fine ulla sanitatis noxa dari nefuerit inposse, si corpora prius bene humectantur &alimentis demul- noxia centibus, nutrientibus, oleosis &lacticiniis praeparantur vel si postes eiusmodi adsumuntur; facile poterit intelligi, nec veteres in adhibendis remediis purgantibus ullo modo deliquisse, sed ea valde cieurata &ad meliorem mitioremque indolem redacta usurpasse. Quam medendi methodum ac cautionem nec TRALLIANO ignotam fuisse ex eius monumentis apparet, dum in melancholia, inquit, blanda purgatione opus est &victu humectante, interposito balneo. Qui enim calidioribus antidotis aut purgationibus usi sunt, praesertim hiera, aegros magis furiosos atque insanos reddiderunt, dum sanguinem ad siccius &acrius converterunt. Praestat igitur talibus simplicioribus adhuc medicamentis, quae totum corpus non possunt caleDd 3 faceDrasticorum in me lancholia aut manio nulla est indicatio. Correctio ellebori a