# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 220

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CVRA PRAESERVATORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/220

CVRA PRAESERVATORIA. Uum tutius factuque proclivius sit morbos praecavere aut recurrentes eorum incursus avertere, quam praesentes medela ad sanitatem reducere; in aprico esse arbitror, quanti ad medici pariter ac aegroti commodum intersit, curam praeservatoriam probe intelligere, quae sequentibus continetur momentis: Primo omnium necesse est, ut sanguinis abundantiae habeatur ratio, quae tempestiva, praesertim circa solstitia & aequinoctia consueta venaesectione, vel salutaribus per haemorrhoidales & uteri venas evacuationibus promotis, laut, si cohibitae fuerint, revocatis minuenda erit. Ante vero quam venae suscipitur incisio, valde utile est, primas vias a vitiosorum humorum colluvie leniori medicamento deplere. Tali enim ratione post sectam venam sanguinis per universum corpus distributio longe erit expeditior, ut per transpirationem depurari melius possit. II. Praeter haec inter optima remedia praeservantia prudens affectuum animi moderatio referenda est, quae facile obtinebitur, si nobis ipsi non adeo indulgemus. Absint itaque stolida defideria, quae mentem ullo modo turbare aut speculationibus anxiisque praefigurationibus occasionem suggerere possunt; omnes etiam nimiae & uni rei infixae cogitationes atque ac profundiores studiorum causa susceptae meditationes sedulo vitentur, venus sit parcissima & denique remota solitudine animus iucundo & amico reficiatur consortio. §. III. Neque tutum est, ab omni cibo impleri, sed talem fere Victus raeligere, qui nec concoctu difficilis nec ventriculo sua mole tio. gravis est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
