# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 221

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CVRA PRAESERVATORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/221

Vitare hinc oportet carnes infumatas, suillas, bubulas, conchilia, pisces coenosos omniaque vaporosa & cibos quoque cum cepis & allio paratos, utpote quae singula ventriculum onerando crassumque ingignendo sanguinem mirum nocent. Ante omnia vero corpori, quantum indiget, non quantum cupit, impendendum est. A nimia enim voracitate, ad quam propter exundantem acidi in prima regione progeniem admodum proclives sunt melancholici, non leve redundare damnum observamus. IV. Potus quoque habendus est delectus, siquidem non omnis Conveniens omnibus deprehenditur proficuus. In genere tamen notare ve potus. lim, leviorem semper, ut cerevisiam secundariam, vel puram Inter vina modicus vini albi aquam frigidam esse eligendam. & non adeo subtilis, ut Mosellani haustus sub epulis melancholicis omnino concedatur, utpote qui animi corporisque vires recreando mores ad hilaritatem traducit. Dulcia vero & potentia vina, qualia sunt Hungarica, Italica & Gallica, Sect dicta, tum melancholicis tum maniacis nunquam non annotavi infensissima. Nhil autem fere magis officit & ad maniae genesin contribuit, ac si post graviorem irscundiae affectum eiusmodi spirituosi, vel etiam frigidi potus in copia ingurgitantur; quapropter, ut omnes de salute sua solliciti ea tempestate ab iisdem se abstineant, sincere monemus. In eodem cum alimentis pretio habetur ea, quae nostro aevo Tabaci increbuit tabaci fumigatio, cuius nimium & perpetuum quasi usus modeusum, qui digestioni inimicus spissos humores ingenerat eosque ratus. in orgasmum facile abripit, ex toto improbamus; cum e contrario consuetum & moderatum, ad alvum lubricam servandam, recte concedendum arbitremur. VI. Denique praeservandi fine summopere se commendant aëris mutationes & praesertim a regionibus nimis calidis vel frigidis ad temperatiores susceptae peregrinationes. Hae ipsae enim non modo erroneis perversisque ideis emendandis apprime sunt idoneae, verum etiam motus, qui per vecturam instituitur, viscerum obstructiones impediendo aequabilem sanguinis per omne corpus cursum servat utilissime.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
