Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 222
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE ET OBSERVATIONES PRACTICAE. Vum ex acutis febribus iisque praesertim biliosis cum phrenitide iunctis per opiata &nimis refrigerantia perperam sanatis maniam haud raro subortam observaverim, boni omnino circumspectique medici esse reor, non modo febres eiusmodi cholericas rationali &prudenti tractare methodo, verum etiam, ubi inclinata iam in melius valetudo est, exactam vivendi rationem cum convenienti affectuum regimine praescribere; alioquin ex phrenitide facilis ad delirium chronicum fit transitus, Similem cautionem postulant febres intermittentes contumaciores; siquidem ab iisdem per iteratas sanguinis missiones vel acres saepiusque repetitas alvi evacuationes male tractatis, aut per adstringentia &opiata nimis cito cohibitis melancholiam hypochondriacam &exinde ipsum furorem concitatum fuisse constat. Sedulo itaque monendi sunt medici, ut ab empiricis. istis &indignis curationibus abstineant, ne forte gravissimorum horum affectuum causa dici haberique possint. Venaesectio licet praestantissimae in diliriis utilitatis sit; multum tamen pro corporum varietate ratione loci, quantitatis &temporis debet variari. Ita, quando maniacus furor plethorica, cholerica &in aetatis vigore constituta corripit subjecta, sanguinis iterata missio, frequentiori per correctum elleborismum purgatione interposita, minus nocet, maxime si possea cardiacis, roborantibus &anodynis secativis viribus reficiendis prospiciamus.