Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 224
Unproofread scanNot analysed yet
ses, quas apoplexia, epilepsia, coecitas, aut ipsa mania sequitur; omnis profecto cura adhibenda est, ut ne perversi ejusmodi motus translatorii seu ferales sanguinis ad caput congestiones procurentur, quale quid fieri maxime solet ab acerbis animi perturbationibus, aut largiori vini potentis inter dies canculares potatione, vel denique omni medela, quae liquida nimium exagitando vires deprimere valet. Maxime vero omnium talem noxam fortiora inferunt purgantia, utpote quae intestina ad maiores spasmos proritando sanguinem ad superiora magis propellunt. Quae cum ita sint, de purgationibus rite instituendis aurea tenenda est regula MESVES, quae ita se habet: in aegritudinibus melancholicis non bis, non semel, sed per intervalla facienda est evacuatio ita temperata, ut natura regat evacuationem non evacuationaturam. Praestat tamen semper alvum lubricam servare, &si non respondet sollicitanda est vel clystere, vel singulis septimanis leniori evacuante. VI. Vbi ex insano amore virgines nubiles &maturae viro insaniunt, coniugium efficacissimum praestat auxilium; cujus incomparabilem ad componendum furorem virtutem &ratio confirmat &sua iam aetate rectissime agnovit HIPPOCRATES, qui ideo virgines quam citissime viris cohabitare iubet, si enim, inquit, conceperint, sanae fiunt. Id quod ego ipse experientiae conforme habere nullus dubito, VII. Si quando furor a morsu maniaci, vel canis rabidi, ut talia exempla prostant, suboritur, non fidendum est specificis illis, a GALENO, AETIO, RVFFO tantopere laudatis externis, cancris combustis, seu cineribus cum theriaca &radice cynosbatis, licheni cinereo terrestri, iecori rabiosi canis exterius applicato, sed loco dolenti, profunda scarificatione praemissa, magnam cucurbitam apponere, vel ferro ignito satis profunde partem affectam inurere &tum suppurationem promovere praestat. VIII. Quum delirio affectos a foeda scabie elephantiasin quasi Circafontiaemulante insigne saepius levamen percepisse &maniam post ulceculos.