Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 226-2
Unproofread scanNot analysed yet
ENARRATIONES MORBORVM. OBSERVATIO I. It quinquaginta annorum, sanguine plenus, a prima statim adolescentia largiori vini potui adsuetus, per sedecim &plures annos, quibus Italiam Galliamque peragravit, bis quotannis venam secandam praebuit. At vero Germaniam redux hoc consuetum evacuationis genus omisit, saepiusque vinum adustum, quod cum tabaci fumo in deliciis habebat, ad ebrietatem usque ingurgitavit. Aliquot abhinc mensibus elapsis gravi percellebatur iracundia, quam crebri vomitus cum larga diarrhoes &inappetentia iuncti sequebantur.