# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 226-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/226-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/226-2

ENARRATIONES MORBORVM. OBSERVATIO I. It quinquaginta annorum, sanguine plenus, a prima statim adolescentia largiori vini potui adsuetus, per sedecim & plures annos, quibus Italiam Galliamque peragravit, bis quotannis venam secandam praebuit. At vero Germaniam redux hoc consuetum evacuationis genus omisit, saepiusque vinum adustum, quod cum tabaci fumo in deliciis habebat, ad ebrietatem usque ingurgitavit. Aliquot abhinc mensibus elapsis gravi percellebatur iracundia, quam crebri vomitus cum larga diarrhoes & inappetentia iuncti sequebantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
