Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 228
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde mixturam ex essent. succini, tinctura tartari &antimon. acris conflatam ex infuso theiformi, quod herbas floresque roborantes ac antispasmodicas, tiliae, melissae, lilior. convallium, sambuci, anthos, chamaemeli &c. habebat, singulis diebus mane ad 40. guttas capiendam suasimus. Tum quoque pulveres leniter disphoretici &antispasmodici, ex pulv. Marchionis, succino praep. cinnabari, nitro purif. &pauxillo theriacae coel. compositi, ante cubitum ex usu fuerunt. Denique, quum maximum in eiusmodi morbis curandis momentum in justo affectuum moderamine &accuratiori rerum non naturalium usu contineatur, primo ingrata &excitandis adversis ideis opportuna objecta removere, tum vero a cibis salitis, acribus &nimium conditis abstinere, corpus maximeque pedes contra frigoris injuriam munire e calidiores sanitati infensissimos potus cane pejus &angue fugere serio jussimus. Quibus per aliquot menses probe observatis id per Dei gratiam obtinuimus, ut animo successu temporis ad se redeunte aeger a furibundis paroxysmis immunis plane relinqueretur,