# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 228

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/228

Deinde mixturam ex essent. succini, tinctura tartari & antimon. acris conflatam ex infuso theiformi, quod herbas floresque roborantes ac antispasmodicas, tiliae, melissae, lilior. convallium, sambuci, anthos, chamaemeli &c. habebat, singulis diebus mane ad 40. guttas capiendam suasimus. Tum quoque pulveres leniter disphoretici & antispasmodici, ex pulv. Marchionis, succino praep. cinnabari, nitro purif. & pauxillo theriacae coel. compositi, ante cubitum ex usu fuerunt. Denique, quum maximum in eiusmodi morbis curandis momentum in justo affectuum moderamine & accuratiori rerum non naturalium usu contineatur, primo ingrata & excitandis adversis ideis opportuna objecta removere, tum vero a cibis salitis, acribus & nimium conditis abstinere, corpus maximeque pedes contra frigoris injuriam munire e calidiores sanitati infensissimos potus cane pejus & angue fugere serio jussimus. Quibus per aliquot menses probe observatis id per Dei gratiam obtinuimus, ut animo successu temporis ad se redeunte aeger a furibundis paroxysmis immunis plane relinqueretur,

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
