Latin
CAVTELAE PRACTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 23
Unproofread scanNot analysed yet
Capitis lotiones insignem in paralyticis affectibus, vtique in as circa lotiofuetis: quibus si quis haud adsuetus fuerit, incipiendum à leviorines capitis. bus ex lixivio minus acri, incoctis herbis nervinis; dein radix asari, &herba rorismarini insuantur sacculo, inque lixivio coquantur, quae vero remedia non nisi praevia purgatione licet adhibere. VI. In scorbutica paralysi, quae plerumque particularis &spuria circa paraexistit, externis parum proficiemus remediis. Opus est potius lysin scorut decoctis infusisque diluentibus, tam calide, quam frigide in vibuticam. cem potus ordinarii haustis, acrimoniam humorum temperemus, eandemque specificis antiscorbuticis, è quibus lumbrici terrestres in pulvere vel succo cum sero lactis sumti eminent, infringamus; tandemque sordes è corpore proscribamus, &has quidem crassiores per alvum commodis in hunc finem laxantibus mannatis ac rhabarbarinis; subtiliores autem &in sanguine fluctuantes per cutis spiracula ope pulverum diaphoreticorum. Nisi enim tota repurgetur humorum massa, perfectae nullas est curatio §. VII. Paralysis palpebrarum oculi per metastasin aut stagnatio circa paranem humorum producitur, &nisi cito depellatur, immedicalysin palpebile constituit malum. Observavi in ea efficacissimum balsa brarum. mum vitae nostrum, calide mane vesperique palpebris inunctum; nec non oleum cinamomi &caryophyllorum, modo vera fuerint, cum axungia quadam permixtum. Non negligenda etiam est seri vitiosi derivatio ac evacuatio; quae per laxantia, diuretica, vesicantia, &id genus alia perficitur: unde de tali palpebrarum paralysi post morbillos suborta &vesicatoriis curata recensetur casus in A. N. C. vol. I. VIII. Paresis ex colica poscit remedia, serum vitiosum ex sanguine per transpirationem proscribentia.