Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 230
Unproofread scanNot analysed yet
Pro potu ordinario decoctum chinae &cichorei cum passulis substitui, &ad promovendam digestionem elixirium nostrum viscerale balsamicum inter epulas, quas parciores esse injunxi, adsumendum commendavi. Gravate quidem haec omnia noster admittebat, iis tamen paulatim adsumtis flatuum bona pars ructibus multis &sonoris discussa fuit, angustiaque cum mentis furore sedari coepit &aliqua haemorrhoidum excretio apparere, quae demum fonte Egrano insequenti veris tempore cum justo regimine potato ex voto rediit, adeoque corporis animique integritati nostrum reddidit. Ad praecavendas tamen recidivas commendatarum medicinarum usum diutius protrahi jussi.