Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 231-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Ex praecedente morbi historia satis perspicue apparet, quanta apud melancholico-hypochondriacos, qui viram agunt sedentariam &umbratilem nimiumque mentis fatigationibus indulgent, ad producendum furorem in ipsis animi affectibus, maxime vero subitaneo moerore &hunc superveniente vehementi terrore, vis sit atque potentia, quantaque opus fit cautione &prudentia, ut ejusmodi hominibus, ubi iam melancholia cum malo hypochondriaco iuncta variis se signis prodit, omnis graviorum animi perturbationum subtrahatur occasio. Docemur quoque ex hoc casu egregie, melancholiam &maniam alternatim procedere, ita ut ex uno malo ad alterum facillimus fiat transitus.