# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 231-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/231-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/231-2

EPICRISIS. Ex praecedente morbi historia satis perspicue apparet, quanta apud melancholico-hypochondriacos, qui viram agunt sedentariam & umbratilem nimiumque mentis fatigationibus indulgent, ad producendum furorem in ipsis animi affectibus, maxime vero subitaneo moerore & hunc superveniente vehementi terrore, vis sit atque potentia, quantaque opus fit cautione & prudentia, ut ejusmodi hominibus, ubi iam melancholia cum malo hypochondriaco iuncta variis se signis prodit, omnis graviorum animi perturbationum subtrahatur occasio. Docemur quoque ex hoc casu egregie, melancholiam & maniam alternatim procedere, ita ut ex uno malo ad alterum facillimus fiat transitus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
