Latin
EPICRISIS CVM CONSILIO, 3
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 235
Unproofread scanNot analysed yet
Ego igitur consultus quum maximum curationis momentum in praecavendis feralibus recidivis situm esse deprehenderem, primo omnium mentis tranquillitatem, rectamque vivendi rationem in hunc modum instituendam praecepi, ut aegra corpus frequentius, quam antea sub serena tempestate moderato exercitio moveat, parciorique &leviori victu utens potui ordinario decoctum hordei excorticati, C. Cervi raspati, cum pauxillo corticum citri vel cinnaAd temperandam humorum acrimoniam momi substituat. infusum theiforme ex herba melissae, floribus tiliae &pauxillo cort. citri confectum mane bibendum suasi. Nec ego deinceps irritum aquarum mineralium effectum fore arbitratus, denuo per aliquot hebdomadum decursum fontem Egranum vel Schwalbacensem mane calide bibendum, atque balnea temperate calida ante decubitum applicanda summopere commendavi, quae etiam circa instans mensium tempus, interposito pilularum balsamicarum usu, locum habere possent. Denique tam praeservandi quam curandi fine egregiam praestitit opem mixtura quaedam ex liquoris anodyni drachmis duabus, essent. castorei drachma una &spiritus salis ammoniaci drachma dimidia composita, quam in paroxysmo pariter ac extra ipsum sub lunae mutationibus pondere XL. guttularum bis de die vel solam vel cum pulvere antispasmodico ex aqua liliorum convall sine vino parata exhiberi jussi. Pulveris haec fuit formula: Recipe pulveris Marchion. C. C. philos. praep. ana drachmas duas, nitri purif. drachmam unam cum dimidia, succin. praep. drachmam unam, cinnabaris scrupulum. Alvum denique victu potius lubricante aut passulis rhabarbarinis, quam fortioribus purgantibus apertam servandam imperavi, adeoque Dei gratia effeci, ut paroxysmi rariores &initiores accesserint. Nec dubitamus fore, ut sub horum remediorum usu diutius protracto, aegra a misero malo liberetur omnino. EPI. Ex hac observatione illud notatu dignum occurrit, quod inter ipsum mersium fluxum, post vehementem irae affectum delirii facta sit accessio: utpote experientia saepius me docuit, graves animi perturbationes ante, sub &post menstruorum fluxionem obortas pessimas passiones, imo deliria quoque, si caput natura debile existit, producere. Porro notabile est, quod recidivae semper cum periodis menstruis in scenam prodierint.