# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 241

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/241

CAPVT IX. VIRIVM LAP ANIMI DELIQVIIS. THESES PATHOLOGICAE. I ulla in disciplina medica doctrina clariorem meretur Virium in evolutionem, ea certe est, quae de corporis humani viri- homine necessitas bus agit & causis; siquidem omne, quod naturae inest monsirarobur & energia, qua vitae animique pariter ac corporis contur. stat integritas, qua morbi tum arcentur tum sanantur, qua ipsa denique mors avertitur, unice in viribus, quae determinata quadam motus efficacia se exserunt, consistere animadvertitur. Sicut enim robusta natura corpus firmum habendum est illud, quod integris viribus instructum, non tam facile a causis externis laeditur, laesum vero vel suo ipsius robore sine insigni medicinae ope sanatur: ita econtrario imbecillis naturae indicium est, si quis ob virium infirmitatem variis obnoxius aegritudinibus ex iisdem a medicina non adiutus raro admodum emergit. Quodsi dein morbos inspicimus variosque eorum decursus, simili modo in solis viribus omnis salutis spes videtur posita; quae enim ubi subito diutiusque succumbunt, de vita aegroti periclitari certissimum est. Quin denique ipsam, quae morbos saepe comitatur, malignitatem maxima ex parte in hoc virium lapsu contineri deprehendimus, ita prorsus, ut ex debili hoc statu ad ipsam mortem aditus pateat facillimus, utpote quae nil nisi plenaria virium, a quibus vitales in homine motus pendent, cessatio est. (Hoffim. Syst. T. IV. P. 4.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
