# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 244

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/244

Superatis tam lipothymiae quam syncopes accessionibus Paroxyssensus inter alta suspiria paullatim redeunt, cordis motus remorum sostituitur ideoque pulsus, qui antea valde debilis aut plane absconlutio. ditus erat, nunc vegetior erectiorque redditur, anxietates evanescunt, in partes extremas calor redit, facies contracta & pallida imo & reliquae functiones supexplicatior fit & rubicundior, pressae sensim sensimque eriguntur, ut, qui pridie mortui habebantur aegri, nunc integra frui sanitate videantur, nisi adhuc de insigni artuum corporisque universi lassitudine & imbecillitate querantur. VI. Utut autem subito & praeter omnium opinionem gravia Signa antehaec mala accedant, sunt tamen, quae illorum adventum praenuncedentia. tiant symptomata, quorum potissima sunt: totius corporis languor & insolens virium infirmitas, vertigo, aurium tinnitus & subitanea coloris in facie permutatio. Praecedunt quoque in nonnullis oscitationes, pandiculationes & circa praecordia anxietates, cum pulsu inaequali ac horripilationis sensu; quibus nonnunquam abdominis a flatibus distensiones & borborygmi iunguntur. VII. Differentia Ex dictis jam haud difficulter colligitur, quo modo praeanimi deliceps virium lapsus animique deliquia ab aliis se passionibus quiorum. distinguant & a medentibus cognosci possint ac debeant. Dif1) ab epi- ferunt enim primo omnium ab epilepsia, in qua quidem leviolepsia. res animi defectiones antecedunt, quam corporis moles convulsivis agitatur motibus & contractionibus, quae tamen ad li2) ab apopothymiam usque nunquam adscendunt. Differunt deinde ab plexia. apoplexia, ubi sub sensuum tam externorum quam internorum abolitione arteriae satis adhuc fortiter pulsant & respiratio „licet aegerrima, cum stertore remanet; quae phaenomena in simplici animi deliquio non visuntur. Discrepant denique a suffo 3) à sußfocatione hysterica.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
