Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 248
Unproofread scanNot analysed yet
Neque tamen, a solo sanguine simplicem &spontaneam hanc dependere restitutionem, arbitramur, eo quod manum fortiter prementem aeque ac systole cludat, quale quid a sanguinis impetu fieri haud suspicandum est, maxime quum etiam evulsa omnique liquore vacua piscium corda diastolen non minus quam systolen diutius adhuc exhibere animadvertimus. Malto magis illam tam a fibrarum hujus mirifici musculi diversis ordinibus quam a liquidi subtilioris elastici, quod nervi vehunt, sanguinisque spirituosi influxu oriri probabile est. Quod vero nerveum fluidum in cordis fibras influat, vel notissimo WILLISII &LOBERI experimento constat, quo nervis in cervice octavi paris dissectis &iis qui a plexu intercostali oriuntur ligatis, sanguineque in musculosam cordis substantiam intercepto cor omni motu destituitur. Vt adeo certissimum sit, quod tam ipse sanguis motu intestino calido &particulis aëreo-aethereo elasticis imbutus, quam liquidum nervorum hunc dilatationis actum egregie adjuvet. Id quod vel ex hoc experimento clarius elucescit, quod mediante calore pulsus cordis in animali deficiens, si aqua calida foveatur, ad momenta revocari possit. XIII. Quae omnia licet tam clare perspicueque pateant, ut in dubium vocari nequeant; sunt tamen nonnulli, qui hanc de motu cordis doctrinam, qua illud primum movens statuimus, impugnare audent, existimantes, embryoni jam prius quam cordis absoluta sit fabricatio, punctum quoddam saliens ceu cordis inesse rudimentum. At vero aliam longe rationem esse iudico animalis formandi &adhuc imperfecti; &formati omnibusque suis partibus instructi &in lucem editi, ut ideo ab uno statu ad alterum argumentatione procedere vix liceat.