Latin
CAVTELAE PRACTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 25
Unproofread scanNot analysed yet
circuitum sanguinis per caput impeditiorem efficiunt cumprimis a frigore, praesertim ubi corpus ad sudorem dispositum est, a largiori vini spirituosi potu, moerore animi, terrore venaesectione consueta intermissa, neque minus a nimio tabaci usu, vaporosis, absynthiacis, cerevisia crassiore, humido &vappido aëre senes abstinere debent. Quod vero hi dicti morbi rarissime in fenibus medelam recipiant, haec mihi videtur caussa: quoniam eorum sanguis humore valde pituitoso &glutinoso laborat; qui ad regressum sanguinis per subtiliores venas cerebri, quas lentore obstruit, &sinus venosos impediendum pluAd eiusmodi vero obstructiones vasorum, rimum confert. quae altius in cerebro situm habent, referendas, non tam facilis &expedita medendi ratio deprehenditur. XII. Corpora paralyticorum quando pinguedine, &vitiosorum curatio per humorum copia abundant, non facile ad sanitatem redeunt, vel inediam. vires recipiunt, nisi diaera, &victu exsiccante utantur, qui in eo consistit, ut aegrotantes a iusculentis, enixis, &humidis abstineant, &ut parco etiam potu utantur, atque non nisi decoctum ex radice chinae, rasura santali citrini, sassafras cum passulis assumant, &portionem generosi vini; carnibus non nisi assatis passulisque exacinitatis vescantur, corpus quoque ejusque membra, quoad fieri potest, motu exerceant.