# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 25

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAVTELAE PRACTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/25

circuitum sanguinis per caput impeditiorem efficiunt cumprimis a frigore, praesertim ubi corpus ad sudorem dispositum est, a largiori vini spirituosi potu, moerore animi, terrore venaesectione consueta intermissa, neque minus a nimio tabaci usu, vaporosis, absynthiacis, cerevisia crassiore, humido & vappido aëre senes abstinere debent. Quod vero hi dicti morbi rarissime in fenibus medelam recipiant, haec mihi videtur caussa: quoniam eorum sanguis humore valde pituitoso & glutinoso laborat; qui ad regressum sanguinis per subtiliores venas cerebri, quas lentore obstruit, & sinus venosos impediendum pluAd eiusmodi vero obstructiones vasorum, rimum confert. quae altius in cerebro situm habent, referendas, non tam facilis & expedita medendi ratio deprehenditur. XII. Corpora paralyticorum quando pinguedine, & vitiosorum curatio per humorum copia abundant, non facile ad sanitatem redeunt, vel inediam. vires recipiunt, nisi diaera, & victu exsiccante utantur, qui in eo consistit, ut aegrotantes a iusculentis, enixis, & humidis abstineant, & ut parco etiam potu utantur, atque non nisi decoctum ex radice chinae, rasura santali citrini, sassafras cum passulis assumant, & portionem generosi vini; carnibus non nisi assatis passulisque exacinitatis vescantur, corpus quoque ejusque membra, quoad fieri potest, motu exerceant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
