Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 250
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil autem prope ex omni causarum serie vehementius celeriusque nostros inducere morbos valet, quam graviores animi perturbationes, praesertim terror panicus, metus, &tristitia. Quamvis enim motus vitales &mechanici, cujus generis sunt cordis &arteriarum aliorumque humoribus tum secernendis, tum excernendis dicatorum canalium, nec non ventriculi &intestinorum motus, a principio in nobis sentiente &intelligente, quod animae nomine venit, directe &prexime non dependeant, sed motus potius voluntarii ab eodem, licet modo nobis incognito, dirigantur; id tamen attenta nos docet observatio, propter eximiam, quae voluntarias &involuntarias functiones intercedit harmoniam, miram animi affectuum in motibus nostri corporis vitalibus pervertendis esse efficaciam. Hinc, si terroris, qui vitali motuum oeconomiae infensissimus est, agendi modum accuratius inspicimus, ita ipsum deprehendimus comparatum, ut partes externas constringendo nimiam sanguinis ad cor &adnexa vasa congestionem inferat; unde presso, ut ajunt, pede extremorum refrigerationes, ingens artuum gravitas ac languor, circa praecordia anxietas, cordis palpitatio, &magna spirandi difficultas cum pulsu parvo &contracto sequuntur; quae omnia eo certius accidunt, si abundans sanguinis copia peccaverit. Nec profecto minor formidinis &ob instans grave periculum tristitiae in corpus nostrum potentia est; quandoquidem liquidi nervosi in singula motuum organa influxum minuendo aequabilem sanguiris progressum maxime retardat &quo minus spirituosa ejus portio recte evolvatur, impedit; ut ideo haud mirum videri debeat, si ingens animi corporisque virium dejectio inde emergat, quae longe gravior est in subjectis languidis aut a quacunque caussa, ut praegresso morbo, jam antea debilitatis. §. XVII. Posthaec haud paucae supersunt earum rerum, quas non naturales appellamus, quae ad affectus nostros contribuunt.