Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 252
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus notabilis effectus ratio, nostro quidem judicio, in eo videtur posita, quod fortiora ejusmodi odorifera vim fluidi nervei elasticam a prioris morbi atrocia jam satis imminutam, vaporosa indole sua magis magisque supprimant, haud alio modo quam castorina, quae pro diversa succi nervosi &fibrarum constitutione valde differentem, &nunc bonum nunc malum producunt effectum. §. XIX. Nec dein negligenda sunt ipsa venena, vel validiora causticaeque indolis purgantia &emetica, quae obwalentiores, quos in universo partium nervosarum systemate maximeque sensibili intestinorum canali crispando contorquendoque concitant spasmos aequabilem sanguinis &subtilissimi fluidi in singulas partes influxum impediunt adeoque ingentem, quin saepius lethalem virium lapsum accersere valent. Et ex eadem caussa fieri observamus, quod insignis &ad syncopen usque aucta animi defectio morbos cum immani dolorum ferocia stipatos haud raro excipiat, quale quid pariter post graviorem iracundiae affectum minus insolitum est; unde hanc syncopes speciem veteres medicinae auctores peculiari nomine cardiam vocare consueverunt. Hujus namque affectus licet ea sit natura &indoles, ut exitialem vim suam in ductus biliarios praecipue exserat; fieri tamen non potest, quin ob eximium, qui hos ipsos cum ventriculo, pulmonibus &corde, propter par nervorum octavum &commune par vagum, intercedit consensum, simul omnes hae partes sensibiles graviter spasmo afficiantur. Saepissime non minus animi deliquiis conflictantur, quorum vires a praegressis nimiis haemorrhagiis &quibuscunque fortioribus excretionibus debilitatae sunt. Tali ratione saepenumero adnotare mihi licuit, homines venere immoderatius usos sensim in lipothymias, quin syncopticas incidisse affectiones.