# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 252

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/252

Cujus notabilis effectus ratio, nostro quidem judicio, in eo videtur posita, quod fortiora ejusmodi odorifera vim fluidi nervei elasticam a prioris morbi atrocia jam satis imminutam, vaporosa indole sua magis magisque supprimant, haud alio modo quam castorina, quae pro diversa succi nervosi & fibrarum constitutione valde differentem, & nunc bonum nunc malum producunt effectum. §. XIX. Nec dein negligenda sunt ipsa venena, vel validiora causticaeque indolis purgantia & emetica, quae obwalentiores, quos in universo partium nervosarum systemate maximeque sensibili intestinorum canali crispando contorquendoque concitant spasmos aequabilem sanguinis & subtilissimi fluidi in singulas partes influxum impediunt adeoque ingentem, quin saepius lethalem virium lapsum accersere valent. Et ex eadem caussa fieri observamus, quod insignis & ad syncopen usque aucta animi defectio morbos cum immani dolorum ferocia stipatos haud raro excipiat, quale quid pariter post graviorem iracundiae affectum minus insolitum est; unde hanc syncopes speciem veteres medicinae auctores peculiari nomine cardiam vocare consueverunt. Hujus namque affectus licet ea sit natura & indoles, ut exitialem vim suam in ductus biliarios praecipue exserat; fieri tamen non potest, quin ob eximium, qui hos ipsos cum ventriculo, pulmonibus & corde, propter par nervorum octavum & commune par vagum, intercedit consensum, simul omnes hae partes sensibiles graviter spasmo afficiantur. Saepissime non minus animi deliquiis conflictantur, quorum vires a praegressis nimiis haemorrhagiis & quibuscunque fortioribus excretionibus debilitatae sunt. Tali ratione saepenumero adnotare mihi licuit, homines venere immoderatius usos sensim in lipothymias, quin syncopticas incidisse affectiones.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
