Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 255-2
Unproofread scanNot analysed yet
THESES THERAPEVTICAE. Vod attinet curationem, haec duabus potissimum indicatio- Indicationibus absolvitur, quarum prima est, ut in ipso paroxysmo nes curatoriae. motus cordis, qui caloris vitalis omniumque virium fons existit, per convenientia &efficacia remedia citissime restituatur; altera, ut extra paroxysmum caussis tollendis accommodata invenire remedia, atque recursum periculosae affectionis impedire studeamus. Primae itaque indicationi ut satisfiat, in accessione mali Quae in paaegrum in convenienti situ eoque nec nimis demisso, nec ni-roxysmo mis elato in loco sereno, temperato ac spatioso servare prosint exdecet; dein ad influxum spirituum invitandum remediis exter- terna. is penetrante virtute praeditis partes sensibiles irritare &animare convenit. Quo fine prae ceteris prodest, si aqua frigida tota facies superfunditur, labia sale communi fricantur, naribus Dis bus potens acetum cum balsamo vitae seu aqua apoplectica adplicetur, vel ipsis sal volatile Anglicanum, quod nil nisi sal volatile ammoniaci cum oleis cephalicis rutae, menthae, lavendulae impraegnatum est, adhibeatur. Nec quoque de nihilo erit oculorum palpebras cum aliquot aquae spirituosae s.