# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 258

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAVTELAE ET MONITA PRACTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/258

CAVTELAE ET MONITA PRACTICA. Nterest certe quam maxime ad curationem provide & secure Iadornandam, ut inter lassitudinem gravativam seu oppletivam, quae ab humorum plenitudine & expansione obtingit; ac inter debilitatem defectivam, quae a boni sanguinis & succi nervei penuria proficiscitur, probe distinguat artisex, ne spe & eventu fallatur. In utroque casu alia subest caussa; ergo & alis praescribere decet remedia. Quae enim in priori, seu repletionis statu salutaris est sanguinis e vena secta detractio, in posteriori, ubi sanguis jam deficit, ideoque magis restaurandus est, mirum in modum nocet. Posthaec quoque probe discerni debet illa virium debilitas, quae ab animi affectu, ut longiori tristitia & diu celata iracundia, vulgo Chagrin dicta, provenit, & quae materiali caussae in acceptis ferenda est. Prius enim l incidit, remedium maxime quaerendum est in moralibus, atque iis omnibus, quae animum laetum & tranquillum efficere possunt. De venaesectionis administratione haec speciatim sum monenda, quod ipsa quidem, ubi cordis motus a nimia sanguinis congestione, quam saepissime vehementiores intestinorum spasmi producunt, supprimitur, & vasa in superioribus valde turgent, omnino locum invenit; nunquam tamen in ipsa mali accessione celebrari debeat. Major enim exinde langnor inducitur longiusque malum protrahitur. Pari ratione frustraneum non minus, quam periculosum est lipothymia affectorum ori liquida spirituosa infundere, quia facile in fistulam spiralem incidunt & suffocationem minantur. §. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
