# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 259

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAVTELAE ET MONITA PRACTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/259

Quodsi a mensibus suppressis, vel imminutis lipothymiae Circa lipooriuntur, summa cum cautione adhibenda sunt emmenagoga, thymiam esque potissimum impetuosius commoventia, ut balnea salinamensibus ta, crocata, & idgenus alia; facile enim morbus ob majorem, suppressis. quam humoribus inferunt, rarefactionem, magis ingravescit. Virium dejectio, quae gravioribus morbis, ubi aegri jam Circa eam, ex sua natura imbecilliores sunt, supervenire solet, malum quae morbis plerumque portendit exitum; quare, ut tempestive conveni jungitur. entibus succurramus remediis, monet quam maxime elegans illud veterum proverbium: principiis obsta, sero medicina paratur. Multo magis autem cavendum erit, ne in acutis passionibus, maxime si in vigore sunt constitutae, iis utamur remediis, quae ad purgationes aliasque excretiones stimulando naHis enim neces turam ullo modo irritare & turbare possunt. sariae ad morbum superandum vires magis consumuntur, quibus consumtis nihil amplius opis, nihil artis in medico est. Ideo mihi quam maxime placet aurea illa regula FERNELII lib. II. cap. 10. exhibita, quae ut probe teneatur, auctor suasorque sum: Validis constantibusque viribus fidenter, quantum morbus desiderat, erit vacuandum; minus validis vel prostratis nihil prorsus moliendum. Praecipus illa, quae per tot saecula pro summis cordialibus Circa speci& specificis analepticis in omni virium lapsu ad superstitionem sica cordialia & usque venditata fuerunt remedia, qualia sunt margaritae, lapi medicinas des bezoardici orientales, os de corde cervi, lapides quinque solares. pretiosi &c. virtutem aliorum diaphoreticorum fixorum & ab sorbentium minus superant, ut potius iiadem longa ex parte inferiora habenda sint. Idem judicium esto de medicamentis ex auro paratis. Quae enim auro tribuitur virtutis cordialis & analeptica, nostro quidem judicio, vana & superstitiosa est jactantia, quae simplicissimam vulgi medicorum & aegrotantium credulitatem arguit luculentissime. Ut filentio praetereamus, quod omnem fere superet fidem, aurum ad dulces & quintas essentias ulla arte chymica posse redigi. VI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
