# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 261

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/261

His ubi ad se rediit aeger, essentiam carminativam ex essentia cordicum aurantiorum, spiritu nitri dulci & aliquot olei chamomillae veri guttulis confectam propinare ejusque usum saepius repetere jussi. Tandem, ut a cibis crassioribus aeger abstineat, & largiori potu, quem antea neglexerat, imposterum utatur commendavi. Quibus probe observatis animus non amplius liquit, maxime quum postea specialiorem mali spasmodici flatulenti curationem aeger admitteret. EPICRISIS. Lipothymias viris hypochondriacis & feminis hystericis admodum esse familiares, nemo facile, qui in artis negotio versatur, negabit. In utroque affectu ex solidarum partium atonia orto copiosa flatuum in prima regione progenies vera plurimorum symptomatum genetrix est. Flatus enim nimia membranarum ventriculi & intestinorum distensione liberam & aequabilem sanguinis & fluidi nervei distributionem non modo impediunt, verum etiam sanguinis ad pectus & praecordia cursum dirigendo motum cordis vitalem quodammodo sistunt. Et vero admodum simile est, vaporosum ejusmodi aërem cum chylo ad sanguinem deferri, delatum nimia expansione cordis & arteriarum systolen sufflaminare. Subit hac occasione recordatio, me adhuc iuvenem medicum ante quinquaginta circiter annos Amstelodami, ubi tunc temporis versabar, interin qua fuisse sectioni feminae caehecticae syncope demortuae, cor pauco sanguine refertum, sed mirum flatibus distensum reperiebatur; quam peculiatem morbi speciem tympanitidem cordis KI 3 edibzy G Google CiF. IX. De virium iapsu cordis rectissime medicus vocabat. Simili quoque ratione postes in multis cachecticis aeque ac hypochondriacis difsectis vasa sanguine exinanita, sed flatibus turgida & ampliata observavi; ut adeo ab aëre in sanguinem per ductum chyliferum delato varia hypochondriacorum symptomata haud inepte explicanda veniant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
