# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 263-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/263-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/263-2

OBSERVATIO III. Femina triginta & aliquot annos nata, gracilioris sed am- Lipothyplioribus venis instructi corporis habitus, ob vitam sedenta- mia uteririam & adversos quosdam casus flatulentias cum alvi adstri- na spasmoctione per aliquot tempus passa, inopinato quondam circa dica. menstruae purgationis periodum insolitas circa lumbos, os sacrum & uterum spasticas persentit stricturas cum ventris torminibus junctas, quae dein ad pectus usque protensae tanta saeviebant atrocia, ut summam praecordiorum compressionem & anxietatem cum suffocationis metu inducerent. Sed, quod pessimum erat, crebriores simul accedebant lipothymiae, quae tamen erumpente partiori mensium fluxu cum reliquis sympromatibus remittebant, aegramque sui iterum reddebant compotem. Reliquo tempore pulsus satis erat pleis & subdurus; & quum novum mali incursum alvi perpetua compressio cum cephalalgia stipata minaretur, meum maritus auxilium imploravit. Ego igitur, probe pensitatis omnibus, primo sanguinem e vena pedis tusa detrahendum suasi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
