Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 264
Unproofread scanNot analysed yet
Dein ad alvum reserandam mensiumque negotium in ordinem redigendum sal quoddam aperitivum ex aequali salis Carolinarum, nitri purificati, magnesiae albae &tartari vitriolati portione compositum ter in septimana, praemissis antecedente vespera XV. pilulis nostrae praeparationis balsamicis, ad drachmam unam mane sumendum commendavi. Denique ad spasmos sedandos summa cum cuphoria detus fuit liquor noster mineralis anodynus cum essentia castorei &croci remixtus. Qua methodo id per Dei gratiam consecuti sumus, ut aegra imposterum a gravis mali recursu libera permanserit. EPIGRISIS. Rectissime haecce affectio lipothymia uterina spasmodica meretur appellari. Haud enim novum, sed frequentis admodum observationis est, feminas ante mensium eruptionem vehementibus circa dorsum &partes genitales doloribus &spasmis affligi, qui totam vitalium motuum oeconomiam turbando &inaequalem saepiusque largiori sanguinis ad superiores partes cursum efficiendo spirandi angustiam, praecordiorum anxietatem, quin ipsam lipothymiam concitare valent. Quod vero si evenit, eo potissimum medentis dirigendum est consilium, ut plethora immituta, visciditateque humorum resoluta criticae sanguinis excretiones per uteri vias promoveantur.