Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 266-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO V. Illustris matrona, longae sed macilentioris staturae, primo statim tempore cum utero gerebat, de pectoris oppressione &difficili respiratione cum alvi adstrictione juncta conquesta fuit. Ad quintum gestationis mensem quum pervenisset, frequentes incidit lipothymias, quibus abigendis circumstans muliercularum cohors multa spirituosa &vires depressas refocillantia propinabat, sed malum nihilominus recrudescebat. Tunc ad aegram invisendam ego accersitus alvum nimis duram flatibusque turgidam deprehendi &nimiam sanguinis abundantiam, quae pulsu arteriarum satis pleno se manifestabat, in vitio esse putavi; quare consilium dedi, ut mox clystere alvus subduceretur &dein sanguis e vena brachii incisa detraheretur. Denique passulis rhabarbarinis alvum semper apertam servandam curavi, unde effectum est, ut femina a molestis symptomatibus sensim liberata tandem iusto tempore vegetum excluderet infantem. EPICRISIS. Non tantum a defectu sanguinis &inopia, verum etsem a nimia ejus redundantia vires cum motu cordis sufflaminantur saepissime. Ad functiones enim rite peragendas natura certa gaudet proportione, certa aequalitate ac moderamine, adeo ut vel parum vel nimium noceat motibusque inimicum fit. Et in eo quoque potissimum artis opus versatur, ut medicus caussas aequilibrium excedentes convenientibus remediis ad moderamen reducere laboret.