# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 269

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/269

EPICRISIS. Si ullo in morbo, certe in feminarum effectibus sanandis multum curae & cautionis medicus debet adhibere maximeque eo respicere, ut cursum mensium recte prudenterque dirigat. Ad quod felici cum successu perficiendum, opus est, ut non modo corporis naturam, habitum & victum, sed & veras irregularis vel plane deficientis fluxus perscrutetur caussas & ad haec singula medendi methodum instituat. Discimus praeterea ex hac morbi historia & curatione, nihil esse perniciosius, quam balneis nimis calidis, vel medicamentis calidioribus & volatilibus sanguinem commovere ejusque Sanexcretiones, obstructis adhuc & angustatis viis, moliri. guis enim nimium rarefactus, ob validam, quam infert, vasorum distensionem seu diastolen motu suo magis sistitur, quam promovetur; ut ideo longe graviora concitentur mala, qualia sunt in capite epilepsiae, in corde lipothymiae & syncopes, in pulmonibus suffocationes & id genus alia. OBSERVATIO IX. Saepius iterumque mihi in artis exercitio adnotare licuit, De animi puerperas haud infrequenter periculosas, imo funestas incidisse deliquiis LI 3 animi defectiones, si per ingentes tempore partus perpessos lapuerperabores valde debilitatae ingentem sanguinis copiam post partum rum obseramiserunt. Quod enim si accidit, lochia dein parcius fluunt & vatio & circa septimum plerumque diem omnis putridae materiae effluxio curatio. cessat; unde exlevi tantum caussa, ut situ corporis erecto, lipothymiae origo. Venter quoque praeterea flatibus utplurimum tumet & parum per alvum excrementorum secedit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
