# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 272

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/272

CAPVT X. SUBITA MORTE ET MOR BIS ALIIS INSANABILIBUS, EX VITALI SANGVINIS PER POLYPOS INTERCEPTO CIRCUITU ORTIS PRUDENTER PRAECAVENDIS. THESES PATHOLOGICAE. CEleri subinde & inopinata morte homines in aetatis flore constitutos bonoque & robusto corporis habitu a natura donatos e vivis saepenumero tolli, res est per experientiam exploratissima. Neque dein jejunam latet plebem, quin medico obscurum sit, plures dari longas & graves, diagnosi aeque ac prognosi difficiles aegritudines, quae omnem medendi respuentes rationem vitam hominum aufferunt. Quae vero quo frequentius sunt obvia, & quo major omnium cujuscunque aetatis hominum animis insita fuit sciendi cupiditas; eo sane magis mirandum est, veras & genuinas horum effectuum caussas diutius latuisse absconditas: donec tandem nostri temporis felicitate medici corpora ejusmodi morbis defuncta cultro anatomico crebrius coeperunt dissecare & interiores viscerum lustrare recessus. Dici enim vix potest, quantum ars nostra debeat anatomiae studio ceu primario suo fulcro, ita ut affirmare haud dubitaverim, vel ejus solius ope atque cultura praesenti seculo plus rei medicae accessisse splendoris, incrementi ac certitudinis, quam, ea neglecta, reliquis retro ized b) retro seculis omnibus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
