Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 273
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum vero frequenti corporum dissectione multiplices subitaneae mortis &periculosissimorum morborum detectae fuerunt caussae; ita ex omnibus maxima &praecipua est, quam constituunt innumera illa ex fluidis in solidam massam concreta vasisque majoribus cordis &pulmonum firmiter impacta coagula, jam polyporum nomine nota; quae dum vitalem &liberum sanguinis per corporis canales circuitum intercipiendo omnis generis functiones una cum vita evertere valent, eaque propter curatu difficillima existunt, providum &de hominum salute sollicitum artis peritum omnino admonere videntur, ut per idones remediorum genera sonticas istas caussas praecavere &in tempore studeat avertere. At vero, quum perpauci, quod scio, medici hictenus fuerunt, qui hocce utilissimum in re medica argumentum in libris suis ex merito pertractarunt; non abs re, sed operae utique pretium iudicavi, id ipsum speciali capite hoc loco proponere. II. Primo itaque, ut comprobemus, polyposas illas concretiones, ceu mortis &immedicabilium morborum caussas, in apertis post mortem cadaveribus haud infrequenter deprehen di; placet ex immensa observationum farragine perpauca tan tummodo veterum aeque ac recentiorum hunc in finem commemorare exempla. Ita apud BARTHOLINVM, in lib. ejus de lacteis thoracicis cap. XIV. relatum legimus, ipsum in iis quos subita morte exstinctos cultro anatomico subjecisset, majora cordis vasa sanguine concreto invenisse repleta; quod etiam optime testatum facit BONETVS anatom. pract. lib. II. Sect. 2. obs. 5. ubi de morte repentina a corporibus extraneis in cordis sinubus repertis prolixius egit, &Fridericus LOSSIVS obs. 15. lib. I. qui mentionem injicit pueri, tres annos nati, qui, quum omnibus vegetus ac integra sanitate fruens videretur, praeter spem omnium in sinu matris exspiravit. Diffectione corporis instituta viscera perfecte apparuerunt sana, (Hosfm. Syst. T. IV. P. 4) ut praeter sanguinem in cordis ventriculis valde coagulatum nullam mortis causam suspicari licuerit. CAROLVS quoque FRACASTORIVS, cui multa corpora celeri morte peremta dissecandi occasio obtigit, nil nisi sanguinem intra cordis ventriculos &vasa pulmonalia concretum ipsisque tenaciter adhaerentem vidit.