Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 278
Unproofread scanNot analysed yet
&Dec. III. ann. 2. obs. 185. §. VII. Neque vero solum pericardii &thoracis hydrops asthmati a polypis inducto frequenter iungitur, verum etiam alicrum corporis partium hydropicae intumescentiae exinde suos repeHinc in artis exercitio nihil occurrit frequentitunt natales. us, quam ut asthmati spasmodico-convulsivo, a dicta caussa orto, status cachecticus, tumores pedum oedematosi, imo ipse ascites superveniant. Quando enim cunque sanguinis ex dextro cordis ventriculo per pulmones in sinistrum progressus, objecto ejusmodi repagulo, impeditur; fieri non potest, quin universa sanguinis per venam cavam circulatio tardior, lentior impeditiorque fiat, &magnae hinc inde stagnationes in locis inferioribus, maximeque in hepate oriantur; quo dein obstructo, vel plane indurato sanguis subsistere incipit in mesenterio omnibusque venae portae ramis: unde serum secedens ad vasa regurgitat lymphatica, quae nimium distenta in hydatides diducuntur, quibus disruptis exitialis seri contingit extra vasorum alveos effusio. Qua de re dignae sunt quae evolvantur observationes apud RHODIUM Cent. III. obf IV. PEYERUM in hist. anatom. cap. VI. Speciatim vero WEPFERUS in cachecticis diu &frequentius ex morbis decumbentibus corpora fibrosa &piruitosa annotavit. Vid. eius exercit. de apoplexia pag. 196. &200. &SMETIUS in miscell. medic. lib. X. pag. 537. singularem allegat casum de oedemate in utroque crure, a polypo tenso &subduro, quod ad femora usque protensum tumorem plenum &durum in imo ventre, umbilicum inter &pubem effecit, qui tandem totam abdominis regionem occupavit. Ratione haud dissimili BONETUS ex BOYLEI tractat, de apoplexia obs. IX. polypos refert in cordis ventriculis duarum mulierum, quarum altera hydrope, altera cachexia obiit, &ALBINUS diss. de polypis thes. V, notabilem em affert hydropis speciem, quam observavit in viro per aliquod tempus dispnoeis cordisque palpitationibus &anxietatibus afflicto, qui tumores in brachiis, venasque valde tumidas &in nodos protuberantes, a polypo sat magno, ex auricula dextra in truncum venae cavae adscendente ramosque emittente, habuit. His vero ita constitutis hydropem lethalem esse, pro certo habendum est. VIII.