Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 280
Unproofread scanNot analysed yet
memoriae prodidit casum sexagenarii, qui pleuritide in peripneumoniam mutata obiit. Facta cadaveris incisione, in corde magni ac tenaces apparuerunt polypi, adipis frusta mentientes. Sed non modo in corde &annexis pulmonum vasis, verum etiam in aliis, maximeque venosis canalibus polypos ceu immedicabilium morborum causas generari, demortuorum sectionibus &autopsia satis superque constat. Ita gravissimas &pertinaces cephalalgias, apoplexiam &deliria quoque apolypis intra venas iugulares &in cerebri sinubus repertis concitata fuisse, observationes a WEPFERO, PEYERO, WILLISIO, BLASIO, item in M. N. C. descriptae abunde docent. Si qua vero corporis nostri pars ad polyporum generationem prae ceteris apta est atque disposita, certe uterus huc reserri debet, in cujus vasis venosis, ob miram &tortuosam complicationem &abhinc dependentem impeditiorem sanguinis circuitum corpora ejusmodi polyposa ex sanguine viscido concrescunt facillime; quae postea frequentioribus abortionibus, immodicis uteri haemorrhagiis, copiosis lymphae &seri per uterum effusionibus, ipsique hydropi &sterilitati caussam praebent amplissimam. Consideratis itaque insanabilibus curatuque difficillimis, quae ex polypis pronascuntur, aegritudinibus, non alienum esse judico, quaedam suppeditare phoenomena, ex quibus cognoscere liceat, an polyposa ejusmodi concreta in praecordiis, ubi praecipuam sedem obtinent, lateant recondita. Sunt vero ex omnibus, quae id testatum faciunt, signis praecipua 1) diuturnior cordis palpitatio, eaque ex levi saepius caussa, ut animi affectibus &a cibis flatulentis alvumque constipantibus recurrens.