Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 282
Unproofread scanNot analysed yet
Colorem dein polyporum valde esse differentem, fidem nobis faciunt variae ipsorum apud auctores, maxime antiquiores, obviae denominationes; fiquidem mox sub idea pinguedinis, quam alii albam &candelae sebaceae similem, alii ex albo flavescentem &medullam ossium calefactam aemulantem perhibent; mox sub specie carnis, mox vero aliis designati veniunt vocabulis, quorum hic numerum inire nimis prolixum foret. Differunt porro quoque in eo, quod nonnulli in dextro, nonnulli in sinistro cordis ventriculo radicati vel plures, vel pauciores in adhaerentes arterias &venas emittant ramos; nec non quod alii per se, mole sua sat magna, alii vero nonnisi vi quadam e loco suo dimoti, vasorum ostia occludendo, feralem corpori humano inferant noxam. XII. Modum autem, quo polyposa ejusmodi corpuscula generantur, sat gravibus inducti rationibus talem concipimus, ut existimemus: materiam ipsis praebere particulas chyli &lymphae graviores, viscidioresque &fixiores, utpote quae motu facile coëunt &in unam compinguntur massam, ut fibrosomembranaceum corpus constituant. Quod quidem abunde satis confirmant tot physica circa polyporum generationem suscepta experimenta. Instar vero omnium optime erudire nos potest RVYSCHIVS, vir de re anatomica meritissimus, qui in thes. anatom. VI. fidem facit, se ex sui ipsius sanguinis sero, sola conquassatione pseudo-membranam, uti loqui amat, confecisse, quae plurimis staminibus seu fibris fuisset pertexta veramque membranam ita repraesentasset, ut eandem a natura productam omnes crediderint. Id quod &alio loco asserit, quando thes. anat. 1. n. III. p. 14. sola fortiori conquassatione, per horae spatium continuata se polyposam materiam ex cruore suis recenter mactati fecisse refert. His ita demonstratis in promtu nunc est distinctam polypi suppeditare ideam ipsumque definire, quod sit concretum quoddam solidum, fibrosum, ex viscidiori lymphae parte per fortiorem motum sive impulsum factum.