Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 284
Unproofread scanNot analysed yet
Dec. III. ann. 2. obs. 18. quod &multis aliis exemplis probari posInterim non negandum esse set, si his jam immorari liceret. censemus, consistentis aetatis homines natuque paulo majores, ad polypos generandos, prae reliquis esse proclives. Facilius enim, peracto jam nutritionis negotio, quam eodem adhuc vigente, sanguis &copia &temperie excedens accumulatur; idque eo magis, si quis, ob copiosa amplioraque vasa, &imminutum solidorum elaterem, ad plethoram producendam dispofitus, vitaeque fine motu desidi &diaetae minus convenienti deditus fuerit. Respectu sexus, nunquam fere non viros magis, quam feminas, polypis &morbis inde oriundis videmus expositos. Cujus quidem rei hanc subesse puto rationem; quod in sequiori sexu, sub debito menstruae purgationis successu, non adeo facile sanguinis increscit copia, &ob fibrarum laxitatem majoremque humorum fluiditatem, sive sanguinem multo sero imbutum, aegrius fit, ut crassiores particulae invicem coeundo concrescant. Praeterea &hocce momentum singularem meretur animadversionem, in regionibus maritimis &septentrionalibus longe plures, quam in calidioribus terris observari polypis mortuos; quod, meo quidem judicio, praeter aërem frigidum &impeditius perspirationis negotium, praecipue victui crassiori, ut piscibus marinis, pani grossiori &carnibus fumo induratis atque salitis; ex quibus tenacior multisque particulis terrestribus refertus chylus &abhinc quoque sanguis spissior ingeneratur, tribuendum erit. §. XVI. Progredimur ad alias, quas procatarcticas dicunt, caussas Causae polypensitandas. Ex his vero principem suo jure obtinet locum, porum mediatae sunt: nimia sanguinis redundantia.