# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 287

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/287

Possem nunc quoque plura, eaque tragica proferre exempla, quae exitialem frigidi potus noxam luce clarius demonstrarent. At quum multa jam sint alio loco a me & viris doctissimis studiose tradita, nolo his tempus consumere. XIX. Quantum ex censu caussarum ad nocivas humorum coagulationes acidorum & spirituosorum abusus contribuat, quo tidiana proh dolor! experientia loquitur, ipsaque confirmat ratio; siquidem certo constat experimento, sanguinem fluidiorem e vena emissum, affuso acido quodam liquore, vel spiritu vini rectificato in duram mox coalescere massam. Iam quidem facile nemo, qui rem accuratius examinat, dubitabit, haec pariter in corpore humano, licet non eodem plane modo & tempore, posse contingere: si quis tamen dubitet, memor modo sit, in quam graves & diuturnas ex viscerum obstructione pullulantes morbos, quales sunt phthisis, cachexia, hydrops, asthma convulsivum & nimiae haemorrhagiae, strenui spiritus vini potatores sua ipsius culpa incurrant. Nec reticere licet animi affectus, maximeque iram, terrorem & tristitiam; utpote qui polyporum & abhinc dependentium morborum generationi sat gravem suppeditant caussam. Nolumus jam curiosius inquirere in abditas tam peculiaris effectus rationes, sed potius memorabiles quasdam in hujus rei fidem adducere historias. Ex his vero notatu digna mihi videtur observatio MALPIGHII, qua refert: aegrum, alioquin satis robustum, ex timore in magnam pulsus inaequalitatem & obscuritatem, praecipue in finistro carpo incidisse, absque febre & recurrente spirandi difficultate; sed brevi tandem post, per sputa, quandoque rubicundi sanguinis portionem, quandoque copiosa alba quaedam frustula, polypis haud dissimilia excrevisse; postremo vero turgentibus superioribus, ex coërcita sanguinis copia suffocatum interiisse.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
