# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 288

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/288

RIVERIVS quoque Cent. IV. obs. XXI. notabilem recenset casum cujusdam nobilis, qui, quum graviori quondam & inopinato percelleretur terrore, de summo conquestus est cordis tremore, spirandi difficultate pulsuque intermittente & inaequali, donec non adeo multo post suffocatione interiit. Aperto post mortem pectoris cavo cor cum vasis majoribus oppleta fuere & in sinistro cordis ventriculo inventae sunt carunculae rotundae, substantiam pulmonis aemulantes; quarum major ad avellanae magnitudinem accedans arteriae aortae praecludebat ostium. XXI. Vltimo loco non praetereundum videtur, praeposteras illas in nimiis haemorrhagiis & intermittentibus febribus, per adstringentia, opiata, martialia & Peruvianum quoque corticem &c, curationes ad difficiles chronicas & plane immedicabiles aegritudines, quae a concretis polyposis nascuntur & foventur, non parum conferre. Et profecto certa adseverare fide possum, me in praxi mea medica quinquaginta & aliquot annorum, nullum majus ab ullo remediorum genere quam ab his ipsis, intempestive & improvide adhibitis observasse damnum, ita, ut non modo celeres & lethales morbos, quales sunt apoplexiae, epilapsiae, catarrhi suffocativi; sed & diuturnas & chronicas passiones, ut phthisin, asthma convulsivum, malum hypochondriacum & hystericum, enormes haemorrhagias, lentasque & hecticas febres hac ratione productas noverim. Si rationem quaerimus, unde tantorum malorum origo; sciendum ante omnia est, morbificarum affectionum caussam in impeditiori ac retardato sanguinis & humorum per minima & capillaria corporis vasa circuitu potissimum quaerendam esse. Tali enim ratione naturales se & excretiones, quae itidem per minima & ex subtilissimis vasis conflata emunctoria fiunt, mirum quantum retardantur & variae hinc inde stagnationes, viscerumque infarctus & indurationes cum mille aliis symptomatibus propullulant. Iam, si quis in tali rerum statu, ubi iam sanguinis & humorum crassities lentiorque fluidorum per canales corporis circulatio praesto est, vel ubi graviores, qui vasa fortiter angustant, spasmi adsunt, medicamenta adstringentia & humores magis incrassantia, vel etiam sedativa propinare velit; non poterit non insigniter nocere, & leve tantum malum longe gravius efficere.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
