# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 289-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CVRA PRAESERVATORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/289-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/289-2

CVRA PRAESERVATORIA. CA est perversa mortalium indoles, ut raro principiis morEborum obstare cogitent, sed tum demum medicum & medicinam anxie quaerant, quum mala per longas moras aucti & mortem in propinquo vident; unde vero nihil aliud effici unt, quam ut fatalem sibi diem, quem tempestivo remediorum usu avertere potuissent, maturius accersant. Peccant sane in hac re eo gravius aegroti nostri polyposi, quo certius & multa experientia testatius est, nonnisi difficilem ac dubiam, imo, ubi longius malum invaluit, plane nullam ipsis contingere sanationem. Si quid enim in hujus generis morbis, qui (Hoffm. Syst. T. IV. P. 4) impedito sanguinis ob polyposum repagulum circuitu nituntur, auxilii, si quid opis exspectare licet, maturatu opus, eoque a medico respiciendum est, ut concrementorum istorum generationem in tempore impediat, vel eorum, si jam adsunt, augmenta & noxios effectus praescindat. Equidem jam, qua ratione hoc perfici debeat & quid utilissime hoc fine suaderi possit, candide II. proponam. Et primo quidem, ut polyporum generationem prohibeamus, omnis cura eo dirigenda erit, ut sanguis spissior diluatur & resolvatur, commodeque in iis, qui ejus copia abundant, imminuatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
