# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 289

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/289

quod eo magis certiusque evenit, si perversus horum remediorum usus diutius iusto protrahitur; nihilque superest dubii, quin polypi, ceu immedicabilium morborum caussae, hac ratione sat commode possint produci, quos etiam in permultis morbis ab empyrica hac & detestabili curandi methodo subortis partim ex signis haud incertis augurari & praedicere, partim ex corporum post mortem institutis sectionibus ob oculos ponere mihi licuit. §. XXII. Et sic caussarum, quae ad ingenerandos polypos concurrunt, vidimus potissimas; omnibus enim seorsim explicandis diutius immorari, non adeo necessarium putavi, tum quod rarius occurrant, tum vero maxime, quod ad dicta a nobis perfacile possint referri.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
