# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 29

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/29

Dum vero, ex abolitione omnis motus ac sensus, totalem influxus fluidi nervei in nervos ex spinali medulla infra diaphragma prodeuntes cessationem, non sine ratione colligimus: attamen non omnem visceribus abdominis, maximeque intestinis denegamus sensationem, quoniam purgantia maiori dosi data alvum moverunt. Quod facile conciliabit, qui perpendet, intestina etiam a cerebrinis nervis per intercostales ramos, nervosas adipisci propagines; per quas aliqualis relictus fuit sensus. 3) Medela tali in casu locum vix habet, vero enim est simillimum, medullam spinalem ab eo loco, vbi facta est strictura, collabi, flaccidam exsuccamque reddi; cui praesumtioni ansam praebet casus A. N. C: vel. II. obs. 102. insertus. Quare non mirum, quod lenta demum febris accesserit, finemque vitae imposuerit. Nam hoc in rerum statu, languescente sensim sensimque humorum circuitu, pravi impurique per abdominis viscera succi generari debuerunt: unde virium defectus, adpetitus prostratio, & lenta febris suam traxerunt originem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
