Latin
CVRA PRAESERVATORIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 290
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quod praestandum prae ceteris ineunda est recta vivendi ratio, quae his ferc momentis absolvitur: Victus eligatur parcior, tenuis atque humectans, remotis cibis, duris, acidis, salitis multumque alimenti praebentibus. Potus sit naturae conveniens &bene dilutus. Quo fine commendanda est cerevisia levis &probe defaecata, vel pura aqua fontana, tum sola, tum ad vinum temperandum adhibita, vel etiam decoctum ex speciebus blanda aperitiva virtute praeditis confectum, quas inter praecipue radices chinae, scorzonerae, sarsaparillae &cortices ligni sassafras &c. referre lubet; tali enim ratione effectus diluens &resolutorius belle impetrabitur. His jungantur labores &frequentia corporis exercitia, quibus sanguinis fluiditas &aequabilis per singulas partes circuitus egregie juvatur. Sed probe sibi omnes, maximeque plethorici &obesi vitae otiosae dediti cavere debent, ne motum repentino initio vehementiusque instituant. Nimium enim exinde sanguis ad pulmones propellitur, ubi progressu suo impeditus facile coagulum subit. Ad quod impediendum, mox aliquid calidi bibere praestat; quod eo magis necessarium est, si corpus ab intensiori commotione calidum postea refrigeratur, vel, quod pessimum est, frigidus potus in copia ingurgitatur. Aër praeterea sit purus, serenus ac temperatus, isque nec nimis calidus, nec nimis frigidus &humidus. Hie Hic tamen si vitari nequit, itidem consultum erit, infusa theiformia nonnunquam calide adsumere, quae transpirationis negotium promovendo egregium attenuantem moleculasque coëuntes disjungentem spondent effectum. III. Exulant dein graviores animi affectus, maximeque moeror, Animi afira atque terror. Si quando vero ab ipsis alteratum corpus sue-fectuum rit, mature in usum vocentur, quae effrenes motus compescant modera& valde turbatum sanguinis circuitum aequabilem denuo reddant. mine.