# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 294

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/294

CAPVT XI. AFFECTIONE PHTHISICA, SIVE TABE. THESES PATHOLOGICAE. Ulla, si cordis machinam exceperim, in universo corpore nostro pars est, quae ad vitam & tuendam & sustinendam praestantioris fit usus, quam ipsi pulmones. Hi quippe sunt genuina sanguinis fabrica, in qua lympha chylosa & nutritia cum sanguine intime miscetur ipsique assimilatur; hi sunt egregium illud viscus, quo spiritum vitalem, seu fluidum aëreoaethereo elasticum, quod cordi solidisque partibus omnibus suum Quanta aurobur & vim systalticam praestat, intus haurimus. tem pulmones prae reliquis partibus utilitate gaudent & praerogativa, tanta e contrario, imo fere graviora sunt, quibus hinc inde patent, mala, quae ego quidem a peculiari eorum textura deducere minus dubito. Hanc enim, ubi rite dispicimus, ex meris vesiculis membranaceis, quae aërem recipiunt, ex nervis, qui subtilissimum fluidum recondunt, & diversi generis vasis, quae sanguinem & lympham vehunt, deprehendimus constructam, ut usque eo non mirum esse debeat, si ob tot minimorum vasculorum myriades frequentes inibi sanguinis congestiones, stagnationes & obstructiones, ex his vero varii generis oriantur aegritudines. Has inter praecipue referenda est pessima ista affectio, quae in medicorum scholis dicitur phthisica, de cujus origine progressu & curatione in praesenti hoc capite strictim, sed utiliter disserere proposuimus. Est autem phthisis, corporis contabescentia, cum lenti febre, spirandi difficultate, molesta & continua tussi atque copioso phlegmatis materiaeque corruptae ac purulentae sputo juncta; ab insigni pulmonalis substantiae laesione, per scirrhosam vel ulcerosam corruptionem, vel abscessum inducta, ortum ducens. §. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
