# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 296

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/296

Ne cui vero vel minima in cognoscenda phthiseos ab aliis morbis differentia supersit delinquendi occasio, operae pretium arbitror certa quaedam signa, ex quibus vera phthisis cognosci possit ac debeat, hoc loco recensere. Placet autem ex veteribus, qui in historiis morborum conscribendis longe saepe accuratiores esse solent recentioribus, locum Caelii AVRELIANI, qui lib. II. cap. XIV. legitur, huc transferre, qui ita se habet: Phihisica passio fit frequentius antecedente sanguinis fluore, aliquando etiam longi temporis tussicula, sive catarrho, quo pulmonum profundae & intimae partes lacerantur & primo levius tunc ulcerata. Sequitur aegrotantes febricula latens, quae initium, inclinante die, accipit, atque veniente luce levigatur, adjuncta tussicula plurima initio noctis atque fine, cum sputis saniosis ac parvulis quidem, deinde autem plurimis. Iis vero, qui ex fluore sanguinis in istam veniunt passionem, primo sanguinolenta sputa efficiuntur, tum foeculenta, tum livida, vel prasina & in ultimo alba atque purulenta, dulcia vel salsa, cum voce rauca aut clangosa & difficultate spirandi atque genarum rubore, & ceteri corporis cinereo colore. Cibi Jastidium sequitur & major sitis; quibusdam gravis doloris sensus est vulnerati pulmonis, ut etiam ejus fibras exspuant, pulsus debilis, durus ac dein formicularis. Sequitur praeterea inflatio pedum & peiorante passione ventris efficitur fluor & phlegmata carbonibus iniecta tetri sunt odoris. Merentur dein hic adduci HIPPOCRATIS verba, quibus imminentis phthiseos signa eleganter tradit. Sunt autem in lib. I. de morbis text. 9. fere haec: Fit phthisicus, sipituita a capite in pulmonem destillat, & primum quidem utplurimum latentes defluit tussimque tenuem exhibet, & sputum paullo amarius solito & aliquando tenuis zx. tenuis adest calor; temporis autem progressu exulceratur pulmo & intus ulceratur a pituita inhaerente & putrescente & gravitatem exhibet pectori & dolorem acutum ante & retro, caloresque acutiores in corpus incidunt. Quanto vero majus tempus progreditur, tanto magis pus sincerum eticitur & febres acutiores fiunt & tussis fortis ac continua, & inedia vexat & tamen alvus irferne turbatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
