# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 301

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/301
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/301

Ex his audiamus saltim doctissimum FERNELIVM, qui inpatholog. lib. 5. cap. X. haec eleganter prodit? qui tabida de stirpe sati sunt quasi haereditario jure omnes necessario tabe marcescunt; hocque malum saepius vidimus ejusmodi familiis ordine grassari. Et ratio quoque in promptu est. Etenim, quum illa a parentibus accepta ad morbos proclivitas potissimum in prava partium solidarum conformatione, sive tali fibrarum ac vasorum laxitate consistat, qua humores appulsi non debito modo ac nisu ulterius possunt promoveri; in aprico est, cur ii, quorum pulmones natura debiles existunt & flaccidi, prae ceteris in varios pectoris morbos maximeque phthisin sint propensi. Quibus dein, teste gravissimo HIPPOCRATE, adhuc ii debent adnumerari, qui pectus a natura depressum & angustum obtinent, qui scapulas instar alarum prominentes costasque in thorace protuberantes habent, nec non qui oblongi colli vel etiam gibbosi sunt. Deinceps certa constat experientia & vel solius HIPPO. TemperaCRATIS comprobatur testimonio aph. IX. Sect. V. homines, mentum qui habitus corporis gracilioris ac tenerioris, staturae procerae sanguineoatque aetate juvenes sunt, a XVIII ad XXXV. aetatis annum choloricihaemoptysi aeque ac phrhisi valde esse obnoxios, vix aliam ob cum in jurationem, quam quod in hacce aetate vasa sint teneriora longe- venibus. que facilius, quam quidem in provectioribus, expansa dissolvanUtplurimum vero omniumque facillime haemopryica & tur. phthisica accidit affectio viris & juvenibus, qui temperamento praediti sanguineo-cholerico facile animo commoventur & in pueritia frequentes narium haemorrhagias perpessi sunt, praesertim si nimio motu incalescunt. Tum enim sanguis magna in copia & impetuosius ad superiora & pectus compulsus per minima arteriae ac venae pulmonalis vascula libero itinere ad cor redire nequit; unde ramorum majorum a subsistente sanguine nimiae expansiones, disruptiones & denique extravasationes fiant necesse est. XII. Ex diaeta perversa caussam hic praebet antecedentem intempestivus potuum spirituosorum usus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
